monumenta.ch > Gregorius Magnus > 46
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XLV. <<<     >>> XLVII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, CAPUT XLVI [Vet. XXIII].

1 VERS. 28.---Habitabit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae.
2 [52. ] Ille vicissim dum sibi coniunctorum laudibus extollitur, ad prava opera vehementius rapitur.---Quia enim a conversatione conviventium civitas appellatur, civitates desolatae sunt ipsi obsequentium cunei perversorum, quorum clamoribus perversus iste laudatur cum ad prava opera per nequitiam rapiatur. Unde scriptum est: Laudatur peccator [Vindoc. et omnes Norm., in desideriis.] in desiderio animae suae, et qui iniqua agit benedicitur [Psal. X, 3, sec. Hebr.]. Domus vero desertae sunt cogitationes pravae, quas iniquus iste inhabitat, quia per omne quod agit iniquorum hominum placere cogitationibus appetit. Quae civitates desolatae, et domus desertae recte nominantur, quia nisi omnipotens Deus, talium conversationes cogitationesque, praecedentibus eorum culpis, relinqueret, ad graviora perpetranda minime pervenirent. Bene autem dicitur: Quae in tumulos sunt redactae. Ruentia namque domorum atque civitatum aedificia tumulos faciunt, quoniam dum pravi quique confusis actionibus sibimetipsis ad perversa opera iunguntur, ostendunt procul dubio quia de aedificio vitae ceciderunt. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.30v bsb47242.107

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik