2 | [51. ] Qui iniquo potenti adhaerent, de eius potentia tument.---Quia arvina pinguedo carnis est, et latera dicere divitum solemus hos quos eis coniunctos cernimus, arvina de eius lateribus dependet, quia quisquis potenti et iniquo adhaeret, ipse quoque de eius potentia, velut ex pinguedine rerum, tumet, ut, patroni perversi iniquitatem sequens, Deum non timeat, quos valet, et quantum valet, pauperes affligat, de gloria temporali cor elevet. Cum ergo talis est qui iniquo potenti adhaeret, de eius profecto latere arvina dependet. De quibus adhuc subditur: |