monumenta.ch > Gregorius Magnus > 42
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XLI. <<<     >>> XLIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, CAPUT XLII.

1 VERS. 24.---Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui praeparatur ad praelium.
2 [47. ] Quot angustiis vallatur, qui securitatis sociam, viam veritatis relinquit. Plana est veritatis via; asperum iter mendacii.---In omne quod iniquus agit tribulatione et angustia vallatur, quia cor eius anxietate [Utic., olim, et tribulatione, nunc et suspicione.] et suspicione confunditur. Alius occulte appetit [Deest vi in Bellov. et Norm.] vi aliena diripere, qui laborat in cogitationibus, ne deprehendi valeat. Alius, relicta veritate, mentiri deliberat, ut audientium animum fallat. Sed quantus labor est sollicite custodire ne ipsa eius fallacia deprehendi queat? Ponit quippe ante oculos quid sibi a veritatem scientibus responderi possit, et cum magno cogitatu pertractat quomodo per argumenta falsitatis documenta veritatis exsuperet. Hinc inde se circumtegit, et contra hoc, ubi deprehendi potuerit, veritati similem responsionem quaerit, qui si vellet verum dicere, utique sine labore potuisset. Plana quippe veritatis via, et grave est iter mendacii. Unde et per prophetam dicitur: Docuerunt enim linguam suam loqui mendacium, ut inique agerent laboraverunt [Ierem. IX, 5]. Bene ergo dicitur: Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, quia apud semetipsum [Norm., in labore mentis; in Utic. prius scriptum erat in labore timoris.] in labore timoris deficit, qui securitatis sociam viam veritatis relinquit. Qui bene regi praeparato ad praelium comparatur, quia in eo ipso malo quod agit, et terretur, et festinat, et ex conscientia trepidat, et ex desiderio anhelat, metuit et superbit, pavescit suspicionibus, et mentem per audaciam erigit. [Vet. XXI.] Sciendum quoque est quia rex qui praeparatur ad praelium sic de hoste suspectus est, [Sic Mss. nostri et Anglic. At Editi etiam antiquiores, ut eumdem quoque quem ducit exercitum metuat. Quod olim in Utic. lectum.] ut eidem quoque quem ducit exercitui metuat, ne labefactetur, ne per destitutionem militum iaculis pateat inimicorum. Iniquus ergo angustia vallatur, sicut rex qui praeparatur [Utic., ad bellum, sed habet ad praelium in margine.] ad praelium, quia videlicet falsa agens, falsa loquens, formidat ne suos amittat milites, id est, argumenta falsitatis, et veritatis iaculis pateat, si ei fortasse defuerit quod ex fallacia opponat. Sed quamvis animus trepidet, quamvis conscientia accuset, cupiditate tamen sua iniquus vincitur, et suppresso pavore audaciam de iniquitatibus sumit. Et saepe etiam ultione menti proposita, se contra Deum erigit, quaelibet ab eo adversa perpeti deliberat, dummodo hic, dum valet, omne quod placet agat. Unde et subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.29v bsb47242.102

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik