monumenta.ch > Gregorius Magnus > 40
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XXXIX . <<<     >>> XLI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, CAPUT XL [Vet. XX].

1 VERS. 22.---Non credit quod reverti possit de tenebris [Deest ad lucem in Norm. et Bellov., abest etiam a textu Hebr. Ita tamen Hieron. legit.] ad lucem, circumspectans undique gladium.
2 [45. ] Impius desperata salute, ad nequitiam semper excrescit.---Quia dum feriri se undique insidiis credit, salute desperata, semper ad nequitiam excrescit. Aliquando vero iste perversus etiam superna iudicia attendit, et super se haec venire metuit. Sed cum stipendium vitae praesentis quaerit, haec eadem iudicia quae metuere coeperat avaritiae devictus insania contemnit. Et quidem mori se posse in peccato existimat, sed tamen a peccato non cessat. Unde et subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.29r bsb47242.101

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik