monumenta.ch > Gregorius Magnus > 37
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XXXVI. <<<     >>> XXXVIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, CAPUT XXXVII [Rec. XIX].

1 VERS. 20.---Cunctis diebus suis impius superbit.
2 [42. ] Electi in humilitate, reprobi in superbia vitam finiunt.---Solent etiam electi in quibusdam suis [In Bellovac., Ebroic. et aliis Norm. sic legitur In recent. Edit., pro cogitationibus, habetur tentationibus, invitis tum Mss. tum vet. Excusis.] cogitationibus atque actibus superbire. Sed quia electi sunt, cunctis diebus suis superbire non possunt, quia priusquam vitam finiant, ad humilitatis metum ab elatione corda commutant. Impius vero diebus suis omnibus superbit, quia sic vitam terminat, ut ab elatione minime recedat. Circumspicit quod temporaliter floret, et pensare negligit quo in aeternum ducitur. In vita carnis fiduciam ponit, eaque diu permanere existimat quae ad praesens tenet. Solidatur in elatione animus, in despectum adducitur omnis propinquus; quam repentina mors subrepat nunquam considerat; quam sit eius incerta felicitas nunquam pensat. Qui si incertitudinem fugacis vitae conspiceret, incerta pro certo nequaquam teneret. Unde et bene subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.28v bsb47242.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik