2 | [41. ] Quos erroris magistros habuerunt haeretici, quam insulse iactitent sapientes.---In quorum et laudem prosiliunt, et eos velut solos Ecclesiae praefuisse gloriantur. Unde adhuc subditur:--- VERS. 19:---Quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos. Solis suis patribus datam terram existimant, quia solos errorum suorum magistros rexisse veraciter Ecclesiam putant. Quis vero alienus nisi apostata angelus vocatur? Unde et per Psalmistam de cunctis simul malignis spiritibus dicitur: Quoniam alieni insurrexerunt in me, et fortes quaesierunt animam meam . Haeretici igitur, quia doctorum suorum corda apostatae angelo existimant non fuisse subiecta, transisse per eos alienum denegant. Cui videlicet alieno per unumquemque transire est iniquas in corde eius cogitationes immittere. Unde et per prophetae vocem de malignis spiritibus contra stantem animam dicitur: Et dixerunt animae tuae: Incurvare ut transeamus . Sed Eliphaz Themanites quia quaedam narraturus audiri vult, quamvis multa quae dicenda sunt sciat, sed quia beato Iob dicenda non erant nesciat, audiamus sententias quas contra beatum Iob protulit. Nec enim debemus cui, sed solum pensare quid dixit. Sequitur: |