monumenta.ch > Gregorius Magnus > 34
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XXXIII . <<<     >>> XXXV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, CAPUT XXXIV [Rec. XVIII].

1 VERS. 16.---Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquas iniquitatem?
2 [39. ] Mala opera nostra nequissima esse, sed bona imperfecta et inutilia.---Qui immaculatum prius hominem et iustum per se posse esse negaverat, hunc abominabilem et inutilem appellat: abominabilem scilicet propter immunditiam maculae, inutilem vero propter iniustitiam imperfectae vitae. Qui tamen abominabilis et inutilis intelligi et aliter potest. Aliquando enim homo perversus quaedam recte agere videtur, sed per ea quae iniqua sunt etiam ea quae eius recta sunt destruuntur. Et quia multum Deo displicent mala, neque illa placent quae videntur bona. Qui ergo in malis suis Deo abominabilis est, in bonis est inutilis, quia dum se per prava opera Deo exsecrabilem exhibet, nec illud de eo quod rectum videtur placet. [In Norm., bene autem additur: qui bibit iniquitatem quasi aquas.] Bene autem dicitur: Qui bibit quasi aquas iniquitatem. Hoc namque quod comeditur cum mora glutitur, quia manditur ut glutiatur. Quod autem bibitur, tanto ad glutiendum moram non habet, quanto nullam et ad mandendum necessitatem habet. Culpa ergo, quia a stulto homine sine ulla retractatione perpetratur, quasi aqua iniquitas bibitur. Quia enim illicita sine timore facit, quasi potum iniustitiae sine obstaculo glutit. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.28r bsb47242.95

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik