1 | VERS. 14.---Quid est homo, ut immaculatus sit? |
2 | [37. ] Homo ex humo et ex muliere ortus, qui possit esse sine macula?--- Eo enim ipso quo dicitur homo, terrenus exprimitur et infirmus: homo enim ab humo appellatus est. Et quomodo esse valet sine macula, qui sponte sua ad infirmitatem concidit factus de terra? Ubi et additur,--- IBID.---Et ut iustus appareat natus de muliere. Primam quippe viro iniustitiam mulier propinavit in paradiso. Quomodo ergo iustus apparebit, qui de illa natus est quae iniustitiae propinatrix exstitit? Sequitur: |