monumenta.ch > Gregorius Magnus > 28
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XXVII. <<<     >>> XXIX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, CAPUT XXVIII.

1 VERS. 10.---Et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui.
2 [33. ] De antiquorum patrum magisterio et consensu falso sibi blandiuntur.---Quia omnes haeretici a sancta universali Ecclesia sunt egressi, testatur Ioannes, qui ait: Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis [I Ioan. II, 19]. Sed ut ea quae asserunt commendare stultis mentibus hominum quasi de antiquitate possint, antiquos patres se habere testantur, atque ipsos doctores Ecclesiae suae professionis magistros dicunt. Cumque praesentes praedicatores despiciunt de antiquorum Patrum magisterio falsa praesumptione gloriantur, ut ea quae ipsi dicunt, etiam antiquos patres tenuisse fateantur, quatenus hoc quod rectitudine astruere non valent quasi ex illorum auctoritate confirment. Quia vero scriptum est: Quem diligit Dominus castigat, flagellat autem omnem filium quem recipit [Hebr. XII, 6]. Saepe sancta Ecclesia multis in hac vita adversitatibus laborat, et reproborum vita tanto sine flagello dimittitur, quanto ad nulla praemia servatur. Sed afflictiones sanctae Ecclesiae videntes haeretici, eam despiciunt, et tot illam flagellis atteri ex pravae [Ebroic., Lyr., Bigot., etc., confessionis.] professionis merito suspicantur. Unde adhuc subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.27r bsb47242.91

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik