2 | [32. ] Dum divinam gloriam defendere videntur, suae prospiciunt.---Ac si verbis apertioribus dicat: Qui de aeterno loqueris pensa quia temporalis es, qui de eius sapientia disputas, pensa quia eius consilium ignoras. Sed quia ad hoc haeretici verba dominicae defensionis assumunt, ut docti esse videantur, et dum divinam gloriam defendere videntur, suam scientiam hominibus innotescant, ipsa hoc Eliphaz subiuncta verba testantur, qui loqui quidem de sapientia Dei coepit, sed statim ad suam elationem cecidit, dicens: |