1 | VERS. 6.---Condemnabit te os tuum et non ego, et labia tua respondebunt tibi. |
2 | [31. ] Rectae fidei confessionem adversitatis flagellis puniri delirant.---Quia enim [Utic., ex ore confessionis.] ex errore confessionis existimant mala adversitatis erumpere, labia sua ei asserunt respondere, ut culpa eloquii sit causa flagelli. Aliquando vero eam comprimere quasi ratiocinantes volunt. [Vet. XV.] Unde Eliphaz beatum Iob reprehendere quasi ex ratione conatur, dicens: |