monumenta.ch > Gregorius Magnus > 23
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XXII. <<<     >>> XXIV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, CAPUT XXIII [Vet. XIV, Rec. XV].

1 CAP. XV, VERS. 1, 2.---Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: Nunquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum?
2 [28. ] Mali bonorum verba non rationis sententias, sed furoris stimulos censent.---Crebro iam diximus beatum Iob typum sanctae universalis Ecclesiae, amicos vero illius haereticorum speciem tenere, qui, quasi ex defensione Domini, occasionem stultae locutionis inveniunt, et contumeliosa contra bonos verba iaculantur. Quibus cuncta quae a fidelibus sentiuntur quasi in ventum prolata displicent. Unde nunc dicitur: Nunquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens? Nec bonorum verba dicta rationis, sed stimulos furoris existimant. Unde et subditur. Et implebit ardore stomachum suum. Quia ea etiam quae se sciunt contumeliose dicere, student semper, ut dictum est, ex Domini defensione palliare. Unde Eliphaz subdit:
Gregorius Magnus HOME

bke21.26r bsb47242.88