2 | [27. ] Qui carnis voluptatibus delectantur, maiores ex carne tribulationes experiuntur.---De coniugibus Paulus dicit: Tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi . Sed tribulationem carnis hic pati possunt, etiam iam qui spiritaliter vivunt. Cur ergo inesse coniugibus carnis tribulatio quasi specialiter dicitur, quae etiam a vita spiritalium longe non est, nisi quod hi frequenter maiores tribulationes ex carne suscipiunt qui carnis voluptatibus delectantur? Bene autem dicitur: Et anima eius super semetipso lugebit, quia quisquis gaudere in se appetit, eo ipso iam in luctu est quo a vera laetitia recessit. Vera quippe laetitia mentis creator est Dignum itaque est ut in se semper homo moerores inveniat, qui, derelicto creatore, in se gaudium quaerebat. Sequitur. |