monumenta.ch > Gregorius Magnus > 17
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XVI . <<<     >>> XVIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, CAPUT XVII [Vet. XI].

1 VERS. 17.---Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam.
2 [21. ] Peccata, nisi poenitentia diluantur, de sacculo secreti, exibunt ad publicum iudicii.---Signantur quasi in sacculo delicta nostra, quia hoc quod nos exterius agimus, nisi poenitentia interveniente diluamus, in secreto iudiciorum Dei sub quadam occultatione servatur, ut quandoque etiam [Ita Ebroic., Bigot., Lyr. et Anglic. In Utic., olim, de secreto sigilli, nunc de sacculo secreti. In Excusis vet. et recent., de sigillo secreti. Ex contextu pene constat legendum ut in laudatis Mss.] de sacculo secreti exeat ad publicum iudicii. Unde etiam per Moysen dicitur: Nonne haec congregata sunt apud me, et signata in thesauris meis? In die ultionis reddam illis [Deut. XXXII, 34, 35]. Cum vero pro malis quae fecimus disciplinae flagello atterimur, et haec per poenitentiam deflemus, iniquitatem nostram signat et curat, quia nec inulta hic deserit, nec in iudicio punienda reservat. Signat igitur delicta, quia ea hic subtiliter attendit ut feriat; curat vero, quia haec per flagellum funditus relaxat. Unde iniquitatem [Ebroic., quousque illius.] quoque illius persecutoris sui, quem in terra prostraverat, signando curavit, cum de illo ad Ananiam dixit: Vas electionis mihi est iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel. Ego enim ostendam illi, quanta eum oporteat pro nomine meo pati [Act. IX, 15]. Cui enim adhuc pro transactis excessibus venturas passiones minatur, profecto hoc quod deliquerat in corde signatum tenebat. Sed procul dubio delicta eius signando curaverat, quem Vas electionis vocabat. Vel certe peccata nostra signantur in sacculo cum mala quae fecimus sollicito semper corde pensamus. Quid namque est cor hominis, nisi sacculus Dei? Ubi dum studiose conspicimus per quanta delinquimus, peccata nostra quasi in Dei sacculo signata portamus. An non peccatum suum David signatum tenebat in sacculo, qui dicebat: Iniquitatem meam [Utic. et plurimi, ego cognosco.] ego agnosco, et delictum meum coram me est semper [Psal. L, 5]? Et quia culpas, quas non intuendo et poenitendo cognoscimus, pius nobis conditor relaxat, recte post signata in sacculo delicta subiungitur: Sed curasti iniquitatem meam. Ac si aperte dicat: Quae modo signas ut poenitendo videam, agis procul dubio ne in retributione videantur. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.24v bsb47242.80

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik