2 | [17. ] Iob, huius vitae cursu despecto, immutabilitatis statum requirit.---Qui itaque immutationem suam tanto desiderio exspectat, quam sit de resurrectione certus insinuat; et cursum vitae praesentis quantum despiciat innotescit, qui hunc militiam appellat. Per militiam quippe semper ad finem tenditur, et quotidie conclusionis terminus exspectatur. Cursum itaque vitae huius despicit, et statum soliditatis requirit, qui per hoc quod mutabiliter militat, ad immutationem suam pervenire festinat. Iusto quippe in hac vita ipsa sarcina suae corruptionis onerosa est. Quod vigiliae defatigant, somnus quaeritur, ut vigiliarum labor atque anxietas temperetur. Sed nonnunquam etiam somnus occidit. Fames corpus atterit, atque, ut eius necessitas repellatur, cibi requiruntur; sed saepe et cibi gravant, qui ad repellendum debilitatis gravamen quaesiti fuerant. Gravis itaque est sarcina corruptionis, quae nisi ita gravis esset, Paulus nequaquam diceret: Vanitati creatura subiecta est, non volens, sed propter eum qui subiecit eam in spe, quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei. Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc . Sanctus ergo vir incorruptionis statum desiderans, dicat: Cunctis diebus, quibus nunc milito, exspecto donec veniat immutatio mea. In qua immutatione quid agatur adiungit: |