2 | [16. ] Nonnunquam a fortibus infirmitatis verba suscipienda.---Solent iusti viri in eo quod ipsi certum ac solidum sentiunt quasi ex dubietate aliquid proferre, ut infirmorum in se verba transferant. Sed rursum per fortem sententiam infirmanti dubietate omnimodo contradicunt, quatenus per hoc quod dubie proferre cernuntur infirmis aliquatenus condescendant, et per hoc quod certam sententiam proferunt, infirmorum mentes dubias ad soliditatem trahant. Quod nimirum dum faciunt exemplum nostri capitis sequuntur. Passioni quippe Dominus propinquans infirmantium in se vocem sumpsit, dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste , eorumque timorem, ut abstraheret, suscepit; et rursus per obedientiam vim fortitudinis ostendens ait: Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu [Ibid., 39] ut cum hoc imminet quod fieri nolumus, sic per infirmitatem petamus ut non fiat, quatenus per fortitudinem parati simus ut voluntas conditoris nostri etiam contra voluntatem nostram fiat. Hoc igitur exemplo nonnunquam a fortibus infirmitatis verba suscipienda sunt, ut per eorum post praedicamenta fortia infirmorum corda gratius roborentur. Unde beatus Iob, cum quasi dubitantis verba protulit, dicens: Putasne mortuus homo rursum vivet? illico sententiam suae certitudinis adiunxit, qua ait: |