monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, X . <<<     >>> XII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, CAPUT XI [Vet. et Rec. VIII].

1 IBID.---Et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei?
2 [15. ] Christus ab inferno eduxit tantum quos sibi inhaesisse praescivit.---At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret [Gal. IV, 4]. Hanc itaque redemptionem vir Domini praesciens, in qua erant multi etiam ex gentilitate liberandi, sicut ipse ait: Licet haec celes in cordo tuo, tamen scio quia universorum memineris [Iob. X, 13], apud omnipotentem Deum tempus sibi constitui suae recordationis petit. Hinc est enim quod in Evangelio Dominus dicit: Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum [Ioan. XII, 32], omnia videlicet electa. Non enim ab inferno rediens Dominus electos simul et reprobos traxit, sed illa exinde omnia sustulit quae sibi inhaesisse praescivit. Unde etiam per Osee prophetam dicit: Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne [Osee XIII, 14]. Quod enim occidimus, agimus ut penitus non sit. Ex eo enim quod mordemus, partem abstrahimus, partemque relinquimus. Quia ergo in electis suis funditus Dominus occidit mortem, mors mortis exstitit. Quia vero ex inferno partem abstulit, partemque reliquit, non occidit funditus, sed momordit infernum. Dicit ergo: Ero mors tua, a mors; id est, in electis meis [In Vindoc., te funditus premo.] te funditus perimo. Ero morsus tuus, inferne, quia, sublatis eis, te ex parte transfigo. Sciens igitur beatus Iob hunc adventum ad inferos Redemptoris nostri, petat quod futurum [Bellovac., providet.] praevidit, et dicat: Et constituas mihi tempus in quo recorderis mei. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.23r bsb47242.75

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik