2 | [12. ]Liquet enim quia non resurget, scilicet donec atteratur coelum, quia nisi mundi huius finis advenerit, humanum genus a somno mortis ad vitam non evigilabit. Non ergo quia omnino non resurgat, sed quia ante contritionem coeli, humanum genus minime resurgat, insinuat. Notandum quoque est cur postquam superius hominem mortuum dixit, inferius non mortuum, sed dormientem nominat, eumque de somno suo minime consurgere, donec coelum atteratur narrat, nisi quod patenter datur intelligi quia in comparatione ligni revirentis hominem mortuum peccatorem nominat, a vita scilicet iustitiae exstinctum. Ubi autem de morte carnis loquitur, non hanc mortem, sed somnum maluit vocare, spem procul dubio resurrectionis insinuans, quia sicut citius homo a somno evigilat, ita concite ad conditoris nutum a morte corporis resurgat. Vehementer enim ab infirmis mentibus nomen mortis pertimescitur, somni autem vocabulum non timetur. Unde et Paulus discipulos admonens, dicit: Nolumus autem ignorare vos, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et caeteri qui spem non habent. Si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo . Quid est quod praedicator egregius mortem Domini mortem vocat, mortem vero servorum Domini, non mortem, sed somnum nominat, nisi quia, infirma corda audientium respiciens, medicamentum praedicationis suae mira arte componit, et illum quem iam resurrexisse noverant, eis mortuum insinuare non dubitat; eos vero qui necdum resurrexerant, ut spem resurrectionis insinuet, non mortuos, sed dormientes vocat? Non enim verebatur dicere mortuum quem auditores iam resurrexisse cognoverant, et verebatur dicere mortuos quos resurgere vix credebant. Beatus igitur Iob, quia carne mortuos ad vitam rursus evigilare non dubitat, eos dormientes potius quam mortuos appellat. Sequitur: |