monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, VI . <<<     >>> VIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, CAPUT VII.

1 VERS. 11, 12.---Quomodo si recedant aquae de mari, et fluvius vacuefactus arescat, sic homo, cum dormierit, non resurget.
2 [10. ] Mens humana aestuanti mari similis.---Mare mens hominis, et quasi fluctus maris sunt cogitationes mentis, quae aliquando per iram tumescunt, per gratiam tranquillae fiunt, [Utic., per amaritudinem cum odio defluunt. Secunda manus expunxit cum odio.] per odium cum amaritudine defluunt. Sed cum homo moritur, aquae maris recedunt, quia, iuxta Psamistae vocem: In illa die peribunt omnes cogitationes eorum [Psal. CXLV, 4]. Et rursum de moriente scriptum est: Amor quoque et odium simul peribunt [Eccle. IX, 6]. Arescit ergo fluvius vacuefactus, quia, subducta anima, vacuum remanet corpus. [Vindoc., quasi enim alveus fluminis vacuus est, cuius corpus exanime est.] Quasi enim alveus fluminis vacuus est corpus exanime. Qua in re vigilanter intuendum est quia vita praesens, videlicet quousque anima moratur in corpore, mari comparatur et fluvio. Aqua enim maris amara est, fluminis dulcis. Et quia hic viventes modo quibusdam amaritudinibus [In sola Edit. Gussanv. additur turbati.] afficimur, modo autem dulcedine tranquilli ac mites invenimur, praesentis vitae decursus comparatione exprimitur maris et fluminis.
3 [11. ] [Vet. VI, Rec. V.] Iob resurrectionem non absolute negat, sed tantum futuram ante mundi finem.---Sed in his durum valde videtur esse quod subditur: Sic homo, cum dormierit, [Norm., non resurgit.] non resurget. Cur itaque laboramus, si in resurrectionis retributionem non tendimus? Quomodo autem dicitur: Non resurget, cum scriptum sit: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur [I Cor. XV, 51]. Et rursum: Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus [I Cor. XV, 19]. Et per semetipsam Veritas dicat: Omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius, et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae [Ioan. V, 28]. Sed subiuncta sententia indicat quae discretio in praemissa lateat. Nam subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.22r bsb47242.70

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik