2 | [9. ] Homo peccator moritur in culpa, nudatur a iustitia, consumitur in poena.---Nullus homo sine peccato est, nisi ille qui in hunc mundum non venit ex peccato. Et quia omnes in culpa ligamur, ipsa amissione iustitiae morimur; concessa prius in paradiso veste innocentiae nudamur, interitu etiam carnis subsequente consumimur. Homo itaque peccator moritur in culpa, nudatur a iustitia, consumitur in poena. Hanc nuditatem peccatoris filii tegere dignatus est pater, qui eo redeunte dixit: Cito proferte stolam primam . Prima quippe stola est vestis innocentiae, quam homo bene conditus accepit, sed male a serpente persuasus perdidit. Contra hanc rursum nuditatem dicitur: Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet . Vestimenta quippe custodimus cum praecepta innocentiae servamus in mente, ut cum nos iudici culpa nudat, ad amissam redeuntes innocentiam poenitentia operiat. Bene autem dicitur: Ubi, quaeso, est? quia peccator homo illic stare noluit, ubi conditus fuit; hic vero, ubi cecidit, diu esse prohibetur. Patriam volens perdidit, a peregrinatione vero sua quam diligit invitus expellitur. Ubi ergo est, qui in eius amore non est ubi verum esse est? Sequitur: |