monumenta.ch > Gregorius Magnus > 4
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, III . <<<     >>> V.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, CAPUT IV [Vet. III, Rec. IV].

1 VERS. 7-10.---Lignum habet spem; si praecisum fuerit, rursum virescit, et rami eius pullulant. Si senuerit radix eius in terra, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, ad odorem aquae germinabit, et faciet comam quasi cum primum plantatum est. Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus atque consumptus, ubi, quaeso, est?
2 [5. ] Ligni nomine multa significantur: Crux, vir iustus, incarnata Dei Sapientia. Ex percussione iusti ad amorem coelestis patriae accenduntur.---Sed quia hoc iuxta litteram patet, debemus sensum ad interiora reducere, et qualiter haec iuxta spiritum intelligi debeant perscrutari. In Scriptura etenim sacra ligni nomine aliquando crux, aliquando vir iustus, aut etiam iniustus, aliquando vero incarnata Dei sapientia figuratur. Crux etenim ligno signatur, cum dicitur: Mittamus lignum in panem eius [Ierem. XI, 19]. Lignum quippe in panem mittere est Dominico corpori crucem adhibere. Rursum ligni nomine vir iustus aut etiam iniustus exprimitur, sicut per prophetam Dominus dicit: Ego Dominus humiliavi lignum sublime, et exaltavi lignum humile [Ezech. XVII, 24]. Quia iuxta eiusdem Veritatis vocem: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur [Luc. XIV, 11]. Salomon quoque ait: Si ceciderit lignum ad Austrum, aut ad Aquilonem, in quocunque loco ceciderit, ibi erit [Eccle. XI, 3]. In die etenim mortis suae iustus ad Austrum cadit, peccator ad Aquilonem, quia et iustus per fervorem spiritus ad gaudia ducitur, et peccator cum apostata angelo, qui dixit: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis [Isai. XIV, 13], in frigido suo corde reprobatur. Rursum per lignum incarnata Dei Sapientia figuratur, sicut de ea scriptum est: Lignum vitae est his qui apprehenderint eam [Prov. III, 18]; [Norm. plerique, et sicut ipse ait. Utic., olim, ipsa.] et sicut ipsa ait: Si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet [Luc. XXIII, 31]? Hoc itaque loco cum lignum praefertur homini, quid homo nisi carnalis quisque accipitur? Et quid ligni nomine nisi iusti uniuscuiusque vita designatur: Lignum etenim habet spem; si praecisum fuerit, rursum virescit, quia cum [Abest in, et legitur morte.. afficitur, in Utic. et in aliis.] in morte passionis pro veritate iustus afficitur, in aeternae vitae viriditate recuperatur. Et qui hic virebat per fidem, illic virescit per speciem. Et rami eius pullulant, quia plerumque ex passione iusti fideles quique ad amorem coelestis patriae multiplicantur, et viriditatem vitae spiritalis accipiunt, dum [Lyr., Sag., Bigot., etc., hunc pro Deo.] hic pro Deo fortiter egisse gratulantur. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.20v bsb47242.65

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik