Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, CAPUT I.
1 | [Vet. et Rec. I.] Mos iustorum est tanto sollicitius praesentem vitam quam sit fugitiva cogitare, quanto studiosius noverint coelestis patriae bona aeterna perpendere. Ex his enim quae manentia intus aspiciunt, foris fugam rerum labentium subtilius attendunt. Unde beatus Iob, cum de lapsu humani temporis sententiam protulisset, dicens: Homo natus de muliere, brevi vivens tempore. Et rursum: Et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet, adhuc de brevitate vitae eius adiungit: |
2 | CAP. XIV, VERS. 5.---Breves dies hominis sunt, numerus mensium eius apud te est. |
3 | [1. ] Quod tanta velocitate transcurrit velut non est.---Hoc etenim apud nos velut non esse considerat, quod tanta velocitate transcurrit. Quia vero apud omnipotentem Deum etiam labentia stant, apud eum esse numerum nostrorum mensium perhibet. Vel certe in diebus brevitas temporis, in mensibus vero quasi multiplicata dierum spatia designantur. Nobis ergo breves dies sunt. Sed quia vita nostra post tenditur, apud Deum numerus nostrorum mensium esse memoratur. Unde et per Salomonem dicitur: Longitudo dierum in dextera eius. Sequitur: |