monumenta.ch > Gregorius Magnus > 52
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, LI. <<<    

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, CAPUT LII.

1 VERS. 4.---Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu, qui solus es?
2 [70. ] Homo propter vitiatam originem immunda patitur etiam nolens.---Is qui per se solus est mundus mundare praevalet immunda. Homo enim in corruptibili carne vivens habet tentationum immunditias impressas in semetipso, quia nimirum eas traxit ab origine. Ipsa quippe propter delectationem carnis eius conceptio immunditia est. Unde et Psalmista ait: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea [Psal. L, 7]. Hinc est ergo quod plerumque tentatur et nolens. Hinc est quod immunda quaedam in mente patitur, quamvis ex iudicio reluctetur, quia conceptus de immunditia, dum ad munditiam tendit, hoc conatur vincere quod est. Quisquis autem occultae tentationis motus atque immunditiam cogitationis evicerit, nequaquam sibi suam munditiam tribuat, quia de immundo conceptum semine nullus facere mundum potest, nisi is qui mundus per semetipsum solus est. Qui ergo iam ad locum munditiae mente pervenit, conceptionis suae viam respiciat, per quam venit, atque inde colligat quia ex sua virtute non habet munditiam vivendi, cui de immunditia factum est initium subsistendi. Potest vero hoc in loco intelligi, quia beatus Iob incarnationem Redemptoris intuitus, solum vidit in mundo hominem de immundo semine non esse conceptum, qui sic in mundum venit ex Virgine, ut nihil haberet de immunda conceptione. Neque enim ex viro et femina, sed ex sancto Spiritu et Maria virgine processit. Solus ergo in carne sua vere mundus exstitit, qui delectatione carnis tangi non potuit, quia nec per carnalem huc delectationem venit.
Gregorius Magnus HOME

bke21.19v bsb47242.60

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik