monumenta.ch > Gregorius Magnus > 51
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, L . <<<     >>> LII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, CAPUT LI.

1 VERS. 3.---Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in iudicium?
2 [69. ] Duo extrema nomo et creator, pulvis et Deus.---Consideravit quippe superius et omnipotentis Dei potentiam, et infirmitatem suam; deduxit ante oculos se et Deum, pensavit quis cum quo ad iudicium veniat. Vidit hinc hominem, inde conditorem, id est pulverem, et Deum; et recte ait: Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos? Omnipotenti Deo oculos aperire [Ebroic., est iudicia exerere.] est iudicia exercere, quem feriat videre. Nam quasi clausis oculis non vult aspicere quem non vult ferire. Unde mox de ipso quoque iudicio adiungitur: Et adducere eum tecum in iudicium? Sed quia contemplatus est ad iudicium venientem Deum, rursum considerat infirmitatem suam. Videt quia mundus per semetipsum esse non possit, qui ut esse possit, de immunditia processit, atque subiungit:
Gregorius Magnus HOME

bke21.19v bsb47242.60