monumenta.ch > Gregorius Magnus > 50
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, XLIX . <<<     >>> LI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, CAPUT L [Vet. XXVII].

1 VERS. 2.---Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet.
2 [67. ] Mundus tot floribus brevi siccandis repletur, quot nominibus.---Quasi flos etenim egreditur, quia nitet in carne; sed conteritur, quia redigitur in putredinem. Quid enim sunt nati homines in mundo, nisi quidam flores in campo? Tendamus oculos cordis in hanc latitudinem mundi praesentis, et ecce quasi tot floribus quot hominibus plenus est. Vita itaque in carne, flos in feno est. Unde bene per Psalmistam dicitur: Homo, sicut fenum dies eius; et sicut flos agri, ita florebit [Psal. CII, 15]. Isaias quoque ait: Omnis caro fenum, et omnis gloria eius sicut flos agri [Isa. XL, 6]. Homo etenim more floris procedit ex occulto, et subito apparet in publico, qui statim ex publico per mortem retrahitur ad occultum. Carnis nos viriditas ostendit, sed ariditas pulveris ab aspectibus retrahit. Quasi flos apparuimus, qui non eramus; [Melius fortasse Vindoc., quasi fenum arescimus, idque melius alteri membro respondet quasi flos apparuimus.] quasi flos arescimus, qui temporaliter apparebamus.
3 [68. ] Homo singulis vitae momentis ad mortem pergit. Inde deficit unde proficit.---Et quia per momenta homo quotidie compellitur ad mortem, recte adiungitur: Et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet. Sed cum sol quoque indesinenter cursum suum peragat, et nunquam se in stabilitate figat; cur cursus vitae hominis umbrae potius quam soli comparatur, nisi quia, amisso amore conditoris, calorem cordis perdidit, et in solo iniquitatis suae frigore remansit? Quia iuxta Veritatis vocem: [Aliqui, cum Sag., abundavit iniquitas.] Abundabit iniquitas, et refrigescet charitas multorum [Matth. XXIV, 12]. Qui igitur in amore Dei cordis calorem non habet, nec tamen vitam quam diligit tenet, scilicet velut umbra fugit. Unde recte quoque de illo scriptum est: Quia secutus est umbram [Eccli. XXXIV]. Bene autem dicitur: Et nunquam in eodem statu permanet, quia dum infantia ad pueritiam, pueritia ad adolescentiam, adolescentia ad iuventutem, iuventus ad senectutem, senectus transit ad mortem, in cursu vitae praesentis ipsis suis augmentis ad detrimenta impellitur; et inde semper deficit, unde se proficere in spatium vitae credit. Fixum etenim statum hic habere non possumus, ubi transituri venimus: atque hoc ipsum nostrum vivere, quotidie a vita transire est. Quem videlicet lapsum primus homo ante culpam habere non potuit, quia tempora, eo stante, transibant. Sed postquam deliquit, in quodam se quasi lubrico temporalitatis posuit; et quia cibum comedit vetitum, status sui protinus invenit defectum. Quam tamen mutabilitatem non solum exterius, sed interius quoque homo patitur, dum ad meliora opera exsurgere conatur. Mens etenim mutabilitatis suae pondere ad aliud semper impellitur quam est, et nisi in statu suo arcta custodiae disciplina teneatur, semper in deteriora dilabitur. [Plerique Norm., quia etenim semper, etc.] Quae enim semper stantem deseruit, statum quem habere potuit amisit. Unde nunc cum ad meliora nititur, quasi contra ictum fluminis conatur. Cum vero ab intentione ascendendi resolvitur, sine labore ad ima reducitur. [Vet. XXVIII.] Quia enim in ascensu labor est, in descensu otium, intraturos per angustam portam Dominus admonet, dicens: Contendite intrare per angustam portam [Luc. XIII, 24]. Dicturus quippe angustae portae introitum, praemisit, contendite, quia nisi mentis [Ebroic. et alii Norm., quia nisi mentis intentio fervet.] contentio ferveat, unda mundi non vincitur, per quam anima semper ad ima revocatur. Quia igitur homo velut flos nascitur et conteritur, quia sicut umbra fugit, atque in statu suo nunquam permanet, quid in hac consideratione subiungat audiamus. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.19r bsb47242.57

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik