2 | [65. ] Homo natus ex infirmitate, quia de muliere ortus.---In sacro eloquio mulier aut pro sexu ponitur, aut pro infirmitate. Pro sexu quippe sicut scriptum est: Misit Deus filium suum, factum ex muliere, factum sub lege . Pro infirmitate vero, sicut per quemdam sapientem dicitur: Melior est iniquitas viri, quam benefaciens mulier . Vir etenim fortis quilibet et discretus vocatur, mulier vero mens infirma vel indiscreta accipitur. Et saepe contingit ut etiam discretus quisque subito labatur in culpam, atque indiscretus alius et infirmus bonam exhibeat operationem. Sed is qui indiscretus atque infirmus est nonnunquam de eo quod bene egerit amplius elevatur, atque gravius in culpam cadit; discretus vero quisque etiam ex eo quod male se egisse intelligit, ad districtionis regulam arctius se reducit; et inde altius ad iustitiam proficit, unde ad tempus a iustitia cecidisse videbatur. Qua in re recte dicitur: Melior est iniquitas viri, quam benefaciens mulier, quia nonnunquam etiam culpa fortium occasio virtutis fit, et virtus infirmorum occasio peccati. Hoc igitur loco mulieris nomine quid nisi infirmitas designatur, cum dicitur: Homo natus de muliere? Ac si apertius dicatur: Quid in se habebit fortitudinis, qui natus est ex infirmitate? |
3 | [66. ] Angustatur ad vitam, dilatatur ad miseriam.---Brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. Ecce viri sancti vocibus poena hominis breviter est expressa, quia et angustatur ad vitam, et dilatatur ad miseriam. Si enim subtiliter consideretur omne quod hic agitur, poena et miseria est. Ipsi etenim corruptioni carnis servire ad necessaria atque concessa miseria est, ut contra frigus vestimenta, contra famem alimenta, contra aestum frigora requirantur. Quod multa cautela custoditur salus corporis; quod etiam custodita amittitur, amissa cum gravi labore reparatur, et tamen reparata in dubio semper est; quid hoc aliud quam mortalis vitae miseria est? Quod amamus amicos, suspecti ne offendi valeant; formidamus inimicos, atque securi de eis non sumus utique quos formidamus; quod plerumque inimicis sic confidenter quasi amicis loquimur, et nonnunquam pura verba proximorum, et multum nos fortasse diligentium, quasi verba suscipimus inimicorum, et qui falli nunquam vel fallere volumus, ex cautela nostra gravius erramus; quid itaque hoc nisi humanae vitae miseria est? Quod, amissa coelesti patria, repulsus homo delectatur exsilio, gravatur curis, et tamen cogitare dissimulat quam grave sit quia multa cogitantur; quod privatus est interno lumine, et tamen in hac vita diu vult perpeti caecitatem suam; quid hoc aliud quam de poena nostra nata miseria est? Sed quamvis diu hic stare desideret, ipso tamen cursu mortalis vitae impellitur ut egrediatur. Unde vir sanctus recte subiungit: |