2 | [64. ] Homo putredine sibi innata consumitur.---Sicut enim vestimentum a tinea de se exorta comeditur, ita homo in semetipso habet putredinem, de qua consumatur; atque hoc est quod est unde consumatur ut non sit. Quod intelligi et aliter potest, si ex voce tentati hominis dicitur: Qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea. Homo enim quasi putredo consumitur, dum carnis suae corruptione conteritur. Cui quia immunda tentatio non aliunde, sed a semetipso nascitur, more tineae carnem tentatio, quasi vestem de qua exit, consumit. In semetipso quippe habet homo unde tentetur. Quasi ergo tinea vestem consumit, quae ex veste eadem processit. Sciendum quoque quod tinea sine sonitu perforat vestimentum; et plerumque cogitatio ita transfigit mentem, ut mens ipsa non sentiat, nisi postquam fuerit eius aculeo transfixa. Bene ergo dicitur, quod homo tanquam vestimentum a tinea consumitur, quia nonnunquam tentationum nostrarum vulnera non cognoscimus, nisi postquam ab eis confossi in mente fuerimus. Quam videlicet infirmitatem nostram bene adhuc sanctus vir considerans, adiungit: |