2 | [63. ] Divini iudicii in puniendis etiam pravis cogitationibus, severitas.---In nervo Deus pedem hominis posuit, quia pravitatem illius forti districtionis suae sententia ligavit. Cuius omnes semitas observat, quia subtiliter singula eius quaeque diiudicat. Semita etenim angustior solet esse quam via. Quia autem vias actiones, non immerito semitas ipsas actionum cogitationes accipimus. Deus itaque omnes semitas observat, quia in singulis quibusque nostris actibus etiam cogitationes pensat. Et vestigia pedum considerat, quia intentiones nostrorum operum quam recte ponantur examinat, ne et hoc quod bonum agitur non recto desiderio agatur. Possunt quoque per pedum vestigia quaedam male acta signari. Nam pes in corpore est vestigium in via. Et plerumque dum quaedam prava agimus, intuentibus hoc fratribus, exemplum malum praebemus; et, quasi inflexo extra viam pede, sequentibus vestigia distorta relinquimus, dum per nostra opera ad scandalum aliena corda provocamus. Valde autem laboriosum est custodire ne mala homo facere audeat, ne in bonis actibus per intentionem titubet, et inter recta opera sinistra eum cogitatio illudat. Quae tamen cuncta omnipotens Deus subtiliter examinat, atque in iudicio singula repensat. Sed quando homo, qui carnis suae infirmitate constringitur, contra cuncta valeat subtiliter assurgere, atque inconcussa cogitatione rectitudinem tenere? Unde apte subditur: |