2 | [62. ] Sicut corporis, ita mentis aetates sunt variae.---Ecce vir iustus, quia in iuventute sua se peccasse non invenit, adolescentiae facta pertimescit. Sed sciendum est quia sicut in corpore, ita sunt etiam incrementa aetatis in mente. Prima quippe hominis aetas infantia est, cum etsi innocenter vivit, nescit tamen fari innocentiam quam habet. Ac deinde pueritia sequitur, in qua iam valet dicere quod vult; cui succedit adolescentia, quae videlicet prima est aetas in operatione; quam iuventus sequitur, scilicet apta fortitudini; ac postmodum senectus, etiam per tempus iam congrua maturitati. Quia igitur primam aetatem aptam bonis actibus adolescentiam diximus, et iusti viri, cum in magna mentis maturitate proficiunt, nonnunquam ad memoriam actionum suarum initium reducunt, seque tantum de suis primordiis reprehendunt, quantum ex gravitate mentis altius profecerunt, quia eo indiscretos se fuisse inveniunt, quo discretionis arcem postmodum plenius consequuntur, recte nunc per sancti viri vocem adolescentiae peccata formidantur. Quod si ad ipsam litteram est tenendum, hinc considerandum est quantum sint gravia peccata iuvenum et senum, si et illud sic iusti metuunt quod in infirma aetate deliquerunt. Sequitur: |