2 | [61. ] Scripta de morte hominis peccatoris sententia mutari non potest.---Quia omne quod loquimur transit, quod vero scribimus manet, Deus non loqui, sed scribere amaritudines dicitur, cum diu super nos eius flagella perdurant. Semel quippe peccanti homini dictum est: Terra es, et in terram ibis . Et saepe apparentes angeli hominibus praecepta dederunt. Moyses legislator per districtionem peccata coercuit. Ipse Unigenitus summi Patris ad nos redimendos venit, moriendo mortem absorbuit; vitam perpetuam denuntiavit nobis, quam ostendit in se. Sed tamen illa quae in paradiso data est de morte carnis nostrae sententia ab ipso initio generis humani usque ad finem saeculi non mutatur. Quis est enim homo qui vivit, et non videbit mortem ? Quod bene rursum Psalmista intuens ait: Tu terribilis es, et quis resistet tibi? ex tunc ira tua . Qui videlicet peccanti in paradiso homini iratus semel de mortalitate carnis nostrae sententiam fixit, quae nunc et usque ad ultimum mutari nullo modo valebit. Dicat ergo: Scribis contra me amaritudines. Unde adhuc subditur: |