Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, CAPUT XL.
1 | IBID.---Quare tacens consumor? |
2 | [53. ] Cuius in occulto agenda est poenitentia.---Tacens enim consumitur qui, de stulta se cogitatione reprehendens, apud semetipsum dente conscientiae mordetur. Ac si aperte dicat: Sicut vixi ut accusatorem exterius nullum timerem, utinam sic vixissem ut intra memetipsum accusatricem conscientiam non haberem! Tacens enim consumitur, qui intus in se invenit unde uratur. Sequitur: |
3 | VERS. 20.---Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar. |
4 | [54. ] A Dei animadversione nemo tutus.---Hoc loco quid Dei faciem nisi animadversionem debemus accipere, in qua dum peccata respicit punit? A qua videlicet nullus etiam iustus absconditur, si duo quae postulat non amoveantur; de quibus subdit: |