2 | [51. ] Iob etiam se laudantis humilitas. Sibi iniquitatem, Deo vero purgationem suam tribuit.---Quod ab eiusdem etiam beati Iob persona non discrepat, quando hoc ipse foris de se ipso loquitur, quod de illo Veritas hosti eius interius dixerat: Vidisti servum meum Iob, quod non sit ei similis super terram . Et quidem idem vir valde inferius est quod de se memorat quam quod de illo Dominus dixit. Aliud est enim iustum esse, aliud est ei similem non esse. Humiliter igitur de semetipso sensit, qui dum iustus sine comparatione exstitit, non se prae caeteris, sed iustum tantummodo inveniri posse memoravit. [Vet. XXI.] Hoc tamen in eius verbis videtur habere quaestionis, quod qui superius dixit: Vias meas in conspectu eius arguam [Vers. 15]; et inferius dicit: Consumere me vis peccatis adolescentiae meae; et peccata sua subtiliter agnoscens, adhuc longe inferius adiungit: Signasti quasi in sacculo delicta mea; nunc ait: Si fuero iudicatus, scio quia iustus inveniar. Neque enim simul convenire queunt peccatum et iustitia. Sed sanctus vir sibi iniquitatem tribuens, et omnipotenti Domino purgationem suam, et peccatorem se cognoscit ex se, et iustum se factum non ignorat ex munere. Qui in recto quoque opere positus ex abundanti gratia meruit flagella sustinere. Iamque se in iudicio iustum inveniri gaudet, qui se ante iudicium percussum vidit. Unde et cum longe post dicat: Signasti quasi in sacculo delicta mea, statim subdit: |