2 | [48. ] Culpis suis nescit parcere, ut Deus parcat.---Cum Paulus apostolus dicat: Si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur , eo tunc Dominus salvator invenitur, quo nunc pro timore Dei peccatum nostrum a nobismetipsis redarguitur. Unde electi quique culpis suis nunquam sciunt parcere, ut possint culparum iudicem placatum invenire. Et vere eum postmodum invenire salvatorem credunt, quem districte modo iudicem metuunt. Nam qui sibi nunc in culpa parcit, ei postmodum in poena non parcitur. Dicat ergo: Verumtamen vias meas in conspectu eius arguam. Quae vero utilitas de hac argutione sequatur adiungat: Et ipse erit salvator meus. Sequitur: |