monumenta.ch > Gregorius Magnus > 32
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, XXXI. <<<     >>> XXXIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, CAPUT XXXII.

1 VERS. 13.---Tacete paulisper, ut loquar quodcunque mihi mens suggesserit.
2 [44. ] Qui carnaliter loquuntur, ad silentium sunt revocandi.---Sensu carnis locutos indicat, quos idcirco ad silentium restringit, ut ea quae illi mens suggesserit dicat. Ac si aperte dicat: Non ego carnaliter, sed spiritaliter loquor, quia per sensum [Bigot., semper audio.] spiritus audio quae per ministerium corporis profero. Unde mox ad alta conscendit, [Omnes Norm., seque in mysteria elevat. Olim in Utic. legebatur, in mysteriis.] seque in mysteriis elevat, et increpationem quam protulerat ad mystica verba permutat, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke21.14v bsb47242.38

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik