2 | [39. ] Haeretici Deum, dum defendere fingunt, offendunt.---Fraudem Deo haeretici exhibent, quia ea astruunt quae nequaquam ipsi pro quo loquuntur placent; eumque dum quasi defendere nituntur offendunt, dum in adversitate eius corruunt cui videntur ex praedicatione famulari. Unde et per Psalmistam dicitur: Ut destruas inimicum et defensorem . Omnis quippe haereticus omnipotenti Deo inimicus et defensor est, quia unde hunc quasi defendere nititur, inde veritati illius adversatur. Quia autem latere Deum nihil potest, hoc in eis iudicat quod intus sentiunt, non quod famulari foris videntur. Quia igitur eorum fraudulentiis Deus ut homo non fallitur, recte subiungitur: |