1 | VERS. 6.---Audite ergo correptiones meas, et iudicium labiorum meorum attendite. |
2 | [36. ] Stultis correptio necessaria.---Bene autem prius correptionem, et postmodum iudicium intulit, quia nisi per correptionem prius tumor stulti deprimatur, nequaquam per intelligentiam iudicium iusti cognoscitur. Sequitur: |