2 | [30. ] Iudaeorum obcaecatio erga Christum humana quidem patientem, sed divina ostendentem.---Cor enim principum terrae immutatum est cum in Iudaea summi sacerdotes et seniores populi illi conabantur suo consilio obsistere quem prius venturum esse praedicabant. Cumque eius nomen persequendo molirentur exstinguere, decepti sua malitia, incedere per invium frustra conabantur, quia crudelitati eorum patere via non poterat contra auctorem omnium, miracula cernebant, virtute terrebantur; sed, credere renuentes, adhuc signa quaerebant, cum dicerent: Quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi? quid operaris ? Bene itaque dicitur: Palpabunt quasi in tenebris, et non in luce. Qui enim inter tot aperta miracula trepidat, quasi in tenebris palpat, quia quod tangit non videt. Omnis vero qui errat, nunc huc, nunc illuc ducitur. Et quia aliquando ostendebantur credere, cum dicerent: Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam ; aliquando vero hunc a Deo esse negabant, cum despicientes dicerent: Nonne hic est fabri filius? nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius Iacobus, et Ioseph, et Simon, et Iudas, et sorores eius nonne omnes apud nos sunt ? recte subiungitur: Et errare eos faciet quasi ebrios. [Vet. XIV.] Videbant quippe eum et suscitare mortuos, et tamen esse mortalem. Quis non crederet Deum, quem conspiciebant suscitare mortuum? Sed rursum cum hunc mortalem conspicerent, despiciebant credere hunc esse immortalem Deum. Per hoc ergo quod omnipotens Deus talem se eorum oculis exhibuit, qui posset et divina ostendere, et humana pati, errare eos quasi ebrios fecit, ut eorum superbia, quae incarnationis eius mysterium despicere maluit quam sequi, et contra humanitatem eius se extolleret, et intus lucentem Deitatis eius potentiam miraretur. Quae cuncta quia beati Iob oculis praesentia per prophetiae spiritum facta sunt, recte subiungitur: |