Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, CAPUT XVII .
1 | VERS. 22.---Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis. |
2 | [26. ] Christus occulta revelavit, et in lucem umbram mortis mutavit.---Cum enim quaeque mystica de occultis prophetarum verbis a credentibus agnoscuntur, quid aliud quam profunda de tenebris revelantur? Unde ipsa quoque Veritas discipulis in parabolis loquens, ait: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine . Cum enim mysticos allegoriarum nodos per explanationem solvimus, in lumine dicimus quod in tenebris audivimus. Umbra autem mortis erat legis duritia, quae unumquemque peccantem morte corporis puniri sanciebat. Sed postquam Redemptor noster asperitatem legalis sanctionis per mansuetudinem temperavit, nec iam pro culpa mortem carnis inferri constituit, sed mors spiritus quantum timenda esset indicavit, in lucem procul dubio umbram mortis produxit. [Vet. XXII.] Ista enim mors in qua caro separatur ab anima umbra illius mortis est in qua anima separatur a Deo. In lucem ergo umbra mortis producitur, cum, intellecta morte spiritus, mors carnis minime timetur. Quod tamen et aliter intelligi potest. Principes etenim non immerito vocantur qui magno consilii iudicio suis cogitationibus semper principantur, omnesque stultos motus potestate sapientiae comprimunt. Sed saepe contingit ut in occulto animus de ipsa sua sapientia in elationis fastum sublevetur, et sub eis vitiis corruat, de quibus se victorem fuisse gaudebat. Recte ergo dicitur: Effundit despectionem super principes. Sed quia nonnunquam hi qui in vitiis iacere videntur ad poenitentiae lamenta currunt, seque contra culpas quibus subiacebant erigunt, apte subiungitur: Et eos qui oppressi fuerant, relevans. Nonnulli enim superno illustrati munere, aspiciunt in quanta peccatorum suorum turpitudine iacent, factorum maculas lacrymis lavant, et sub se postmodum carnis suae motus deprimunt, a quibus ante premebantur. |
3 | [27. ] Magna Dei dispensatione omnia hic habentur incerta.---Quod nimirum magna omnipotentis Dei dispensatione agitur, ut videlicet in hac vita omnia habeantur incerta, et nullus ex habita castitate superbiat, quia effundit despectionem super principes. Nullus ex vitiorum suorum depressione desperet, quia eos qui oppressi fuerant relevat. Et quoniam cum haec aguntur ex occultis Dei consiliis super unumquemque sententia aperta producitur, recte subiungitur: Et revelat profunda de tenebris. |
4 | [28. ] Deus in occultis suis iudiciis omnia videt nec videtur.---Profunda enim de tenebris Dominus revelat quando apertam sententiam ex occultis suis consiliis indicat, ut de unoquoque quae sentiat ostendat. Quia enim videt nunc Creator omnia, et ipse in consiliis non videtur, recte de illo per Psalmistam dicitur: Posuit tenebras latibulum suum . Sed quasi de istis tenebris ad lumen exit, quando quid de uniuscuiusque actibus sentiat ostendit. Et quia cum is qui peccatorum suorum pondere premebatur ad rectitudinis statum ducitur, prius ipsam mortem conspicit, in qua et deficere consueverat, et hanc considerare nesciebat, recte additur: Et producit in lucem umbram mortis. Umbra enim mortis est prava operatio, quae de imitatione antiqui hostis, quasi de corporis lineamentis exprimitur. De quo etiam sub cuiusdam significatione dicitur: Et nomen illi mors . Et plerumque eius maligna cogitatio mentes hominum latet, atque per hoc quod nescitur amplius praevalet. Umbra ergo mortis in lucem producitur dum sanctorum mentibus maligna operatio antiqui hostis, ut destrui possit, aperitur. Sequitur: |
5 | VERS. 23.---Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit. |
6 | [29. ] Occultis Dei iudiciis alii cadunt, alii resurgunt.---Intelligi fortasse valet quoniam gentes Dominus multiplicat et perdit, quia nascuntur quotidie morituri; et subversas in integrum restituit, quia resurgent qui fuerint mortui. Quod tamen melius accipimus si hoc qualiter in earum mente agitur sentiamus. Multiplicat enim gentes et perdit, quia eas et per fecunditatem sobolis extendit, et tamen in propria infidelitate derelinquit. Sed subversas in integrum restituit, quia quas in infidelitatis casu reliquerat quandoque ad fidei statum reducit. Quibus videlicet in mentis integritate restitutis, antiquus ille populus, qui fidelis Deo esse videbatur, reprobatus, corde repulsus est, ut sua perfidia deceptus contra ipsum post insurgeret quem ante praedicavit. Sequitur: |