monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, XV. <<<     >>> XVII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, CAPUT XVI.

1 VERS. 21.---Effundit despectionem super principes, [Lyr. et Big., relevat. Ita quoque nunc in Utic. antiqua manu castigato. Turon., Effundet despect . . . et eos qui oppressi sunt elevans.] et eos qui oppressi fuerant relevans.
2 [25. ] Iudaei propter infidelitatem despecti. Gentiles ob fidem a casu erecti.---Cum enim Iudaeorum populus in legis mandato permaneret, et cuncta gentilitas nulla Dei praecepta cognosceret, et illi per fidem principari videbantur, et isti in profundo pressi iacuerunt per infidelitatem. Sed cum incarnationis Dominicae mysterium Iudaea negavit, gentilitas credidit, et principes in despectionem ceciderunt, et hi qui oppressi in culpa perfidiae fuerant in verae fidei libertatem levati sunt. Hunc vero Israelitarum casum longe ante Ieremias intuens ait: Factus est Dominus velut inimicus, praecipitavit Israel, [Bellovac., Utic. et alii Norm., praecipitavit moenia eius; deest omnia.] praecipitavit omnia moenia eius, dissipavit munitiones eius [Thren. II, 5]. Moenia autem in urbibus [Vindoc., in ornamento sunt.] pro ornamento sunt, munitiones vero in defensionem. [Vet. XI.] Et alia sunt dona quae nos muniunt, alia quae ornant. Prophetica quippe doctrina, genera linguarum, curationum virtus, quasi quaedam moenia mentis sunt. [Plurimi, quae etsi quis non habeat.] Quae etsi quisque non habeat, stare munitus per fidem et iustitiam potest, quamvis ornatus virtutum altitudine minime esse videatur. Spes vero, fides, et charitas, non nostra moenia, sed munitiones sunt; quae si habere negligimus, hostilibus insidiis patemus. De Iudaea ergo, quia prophetiam atque doctrinam, vel miraculorum signa abstulit, moenia praecipitavit. Quia vero spem, fidem atque charitatem propter eius duritiam auferri permisit, munitiones eius dissipare studuit. Rectus vero ordo servatus est, ut prius moenia, et post munitiones dissipatae dicerentur, quia cum peccatrix anima relinquitur, prius ab ea virtutum dona, quae ad manifestationem spiritus data sunt, et postmodum spei, fidei atque charitatis fundamenta destruuntur. Quae cuncta Dominus a perfidis ablata, gentilitati tribuit, atque ex his quae infidelibus abstulit mentes fidelium ornavit. [Utic. et alii Norm., unde et scriptum est: species domus dividere spolia.] Unde scriptum est: Et speciei domus dividere spolia [Psal. LXVII, 13]. Cum enim virtutum spolia a Iudaeis abstulit, domui cordis gentilium, quam per fidem inhabitare dignatus est, speciem donorum dedit. Quod videlicet gestum est, cum verba Dei, et Iudaeorum populus ad solam litteram quae occidit acciperet, et conversa gentilitas per spiritum qui vivificat penetraret. Unde mox subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.11r bsb47242.25

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik