monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, XIV . <<<     >>> XVI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, CAPUT XV.

1 VERS. 20.---Commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens.
2 [23. ] Deus veritatis verbum facientibus tribuit, non facientibus tollit.---Cum sacerdos non agit bona quae loquitur, ei etiam sermo subtrahitur, ne loqui audeat quod non operatur, sicut per Prophetam dicitur: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum [Psal. XLIX, 16]? [Corrupte, ut credimus, in Vindoc., unde etiam praedicator dicit.] Unde etiam deprecatur, dicens: Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque [Psal. CXVIII, 43]. Perpendit namque quod omnipotens Deus veritatis verbum facientibus tribuit, et non facientibus tollit. Qui ergo hoc [Iidem Vindoc., mendose, de corde suo.] de ore suo non auferri petiit, quid aliud quam gratiam bonae operationis quaesivit? Ac si aperte diceret: A bono opere errare me non sinas, ne dum amitto ordinem bene vivendi, rectitudinem perdam loquendi. [Vet. X.] Et plerumque doctor qui docere audet quod negligit agere, cum desierit bona loqui quae operari contempsit, docere subiectos incipit prava quae agit, ut iusto omnipotentis Dei iudicio, in bono iam nec linguam habeat, qui habere bonam vitam recusat, [In iisdem Vindoc., terrenarum rerum amaritudini intendit. Ebroic., amori intendit.] quatenus cum mens eius terrenarum rerum amore incenditur, de terrenis rebus semper loquatur. Unde in Evangelio Veritas dicit: Ex abundantia cordis os loquitur: Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala [Matth. XII, 34] [Luc. VI, 45]. Hinc etiam Ioannes ait: Ipsi de mundo sunt, ideo de mundo loquuntur. Bene ergo dicitur: Commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens [I Ioan. IV, 5], quia hi qui prius coelestia praedicando veraces erant, dum temporalia diligentes, [Turon., ad terrena currunt.] ad terrena corruunt, labium veracium commutatur, et senum doctrina tollitur, quia diligentes temporalia priorum suorum praecepta minime sequuntur, ut locum regiminis quasi ad fructum voluptatis teneant, non ad usum laboris.
3 [24. ] Iudaei Christum quem venturum dixerant, negarunt praesentem.---Quod tamen apertius de Iudaeis valet intelligi, qui ante incarnationem Domini veraces fuerunt, quia hunc venturum esse crediderunt, atque nuntiaverunt; sed postquam in carne apparuit, hunc esse negaverunt. Labium itaque veracium mutatum est, quia quem venturum dixerant negaverunt praesentem. Et doctrina senum ablata est, quia nequaquam [Vindoc., ea credenda seculi sunt.] ea credendo secuti sunt quae patres suos praedixisse meminerunt. Unde etiam Elia veniente promittitur quod reducat corda filiorum ad patres eorum [Malac. IV, 6], ut doctrina senum quae nunc a Iudaeorum corde ablata est tunc miserante Domino redeat, quando hoc intelligere de Domino coeperint filii quod praedicaverunt patres. Sin vero senes eosdem quoque Iudaeos accipimus, qui, suadente perfidia, Veritatis verbo contraire conati sunt, doctrina senum ablata est postquam hanc Ecclesia ex gentibus videlicet iuvencula accepit, quae per Psalmistam dicit: [Bigot., Sag. et alii Norm. cum Vindoc., super senes intellexi.] Super seniores intellexi [Psal. CXVIII, 100]. Quam quia operando tenuit, qualiter super seniores intellexerit ostendit, dum protinus subdit, dicens: Quia mandata tua exquisivi. Quia enim studuit operando implere quod didicit, accepit intelligere quod doceret. Unde adhuc apte subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.10v bsb47242.23

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik