2 | [18. ] Deus iniquorum dolos et scit in examine, et nescit in amore.---Cum omnis qui proximum suum decipere conatur iniquus sit, et iniquis Veritas dicat: Non novi vos, discedite a me omnes qui operamini iniquitatem , qualiter hoc in loco dicitur, quia Dominus decipientem novit? Sed quia scire Dei aliquando cognoscere dicitur, aliquando approbare, et scit iniquum, quia cognoscendo iudicat (neque enim iniquum quempiam iudicasset si nequaquam cognosceret), et tamen iniquum nescit, quia eius facta non approbat. Et novit ergo quia deprehendit; et non novit, quia hunc in suae sapientiae specie non recognoscit: sicut de veraci quolibet viro dicitur quia falsitatem nesciat, non quia cum vel ab aliis falsum dicitur, hoc reprehendere ignorat, sed eamdem ipsam fallaciam et scit in examine, et nescit in amore, ut videlicet ipse hanc non agat, quam actam ab aliis damnat. Et fit plerumque ut nonnulli insidiis vacantes alienae vitae perversitatis suae laqueos tendant; et cum quis nesciens eisdem laqueis capi conspicitur, utrum haec divinitus videantur fortasse dubitatur; miranturque homines si haec Deus videat, cur fieri permittat; sed ipse novit decipientem et eum qui decipitur. Novit enim decipientem, quia plerumque anteriora eius conspicit, et hunc iusto iudicio cadere etiam in alia peccata permittit. Novit decipientem, quia in manu suorum operum dimissum hunc ut ad peiora proruat deserit, sicut scriptum est: Qui nocet, noceat adhuc; et qui in sordibus est, sordescat adhuc . Novit quoque et eum qui decipitur, quia saepe committunt homines mala quae sciunt, et idcirco permittuntur decipi, ut cadant in mala etiam quae nesciunt. Quod tamen deceptis aliquando ad purgationem, aliquando vero ad ultionis initium fieri solet. |
3 | [19. ] Stultus finis eorum qui bonum non bona intentione faciunt.---Adducit autem consiliarios in stultum finem, cum etiam bonum quodlibet non bona intentione faciunt, sed ad temporalis muneris retributionem tendunt. Si enim ipse summi Patris Unigenitus, quia per hoc quod factus est homo aeterna nuntiavit, magni consilii angelus est vocatus, recte consiliarios praedicatores accipimus, qui suis auditoribus consilium vitae praebent. Sed cum praedicator quisque ideo aeterna praedicat, ut temporalia lucra consequatur, profecto in stultum finem deducitur, quia illo per laborem tendit, unde per mentis rectitudinem fugere debuit. |
4 | [Vet. IX, rec. VIII.] [ 20. ] Eorum qui aliis praesunt nec invigilant, stupor.---Bene autem subditur: Et iudices in stuporem. Omnes enim qui examinandis aliorum moribus praesunt recte iudices vocantur. Sed cum is qui praeest, subiectorum vitam nequaquam sollicite discutit, nec quem qualiter corrigat agnoscit, in stuporem iudex deductus est, quia qui iudicare male acta debuit, nequaquam ea quae iudicanda sunt deprehendit. Sequitur: |