monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, VIII. <<<     >>> X .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, CAPUT IX [Rec. V].

1 VERS. 14.---Si destruxerit, nemo est qui aedificet; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.
2 [12. ] Deus humanam mentem destruit ab ea recedendo. Qui male agit conscientiam sibi carcerem facit.---Omnipotens Deus humanum cor destruit cum relinquit, aedificat dum replet. Neque enim humanam mentem debellando destruit, sed recedendo, quia ad perditionem suam sufficit sibi dimissa. Unde plerumque fit ut cum audientis cor exigentibus culpis omnipotentis Dei gratia non repletur, incassum exterius a praedicatore moneatur, quia mutum est os omne quod loquitur, si ille interius in corde non clamet, qui aspirat verba quae audiuntur. Hinc Propheta ait: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam [Psal. CXXVI, 1]. Hinc Salomon dicit: Considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit [Eccle. VII, 14]. Nec mirum si a corde reprobo praedicator minime auditur, dum nonnunquam ipse quoque Dominus in his quae loquitur resistentium moribus impugnatur. Hinc est enim quod Cain et divina voce admoneri potuit, et mutari non potuit, quia exigente culpa malitiae, iam intus Deus cor reliquerat, cui foris ad testimonium verba faciebat. Bene autem subditur: Si incluserit hominem, nullus est qui aperiat. Quia omnis homo per id quod male agit, quid sibi aliud quam conscientiae suae carcerem facit, ut hunc animi reatus premat, etiamsi nemo exterius accuset? Qui cum, iudicante Deo, in malitiae suae caecitate relinquitur, quasi intra semetipsum clauditur, ne evadendi locum inveniat, quem invenire minime meretur. Nam saepe nonnulli a pravis actibus exire cupiunt; sed quia eorumdem actuum pondere premuntur, in malae consuetudinis carcere inclusi, a semetipsis exire non possunt. Et quidam culpas proprias punire cupientes, hoc quod recte se agere aestimant, [Vindoc., Norm. et plerique, in graviora peccata. Turon., in gravioribus peccatis vertunt.] in graviores culpas vertunt; fitque modo miserabili ut quod exitum putant, hoc inclusionem inveniant. Sic videlicet reprobus Iudas [Matth. XXVII, 5], cum mortem sibi contra peccatum intulit. ad aeternae mortis supplicia pervenit, et peius de peccato poenituit quam peccavit.
3 [13. ] Vocanti Deo nemo resistit, relinquenti obviat nemo.---Dicatur ergo: Si incluserit hominem, nullus est qui aperiat, quia sicut nemo obsistit largitati vocantis, ita nullus obviat iustitiae relinquentis. Includere itaque Dei est clausis non aperire. Unde et ad Moysen dicitur de Pharaone: Ego obdurabo cor eius [Exod. IV, 21; VII, 3]. Obdurare quippe per iustitiam dicitur Deus, quando cor reprobum per gratiam non emollit. Recludit itaque hominem quem in suorum operum tenebris relinquit. [Vet. VI.] [Ita restituimus ex Mss. et vet. Edit. In posterioribus, quasi enim aperire hanc inclusionem cum Isaac primogenito filio voluit; hic vitiose redundat cum.] Quasi enim aperire hanc inclusionem Isaac primogenito filio voluit, cum hunc fratri praeponere benedicendo conatus est [Genes. XXVII, 5]. Sed filium quem pater voluit Dominus reprobavit, et quem Dominus voluit pater etiam nolendo benedixit [Ibid., XXV, 34], ut qui iam primogenita fratri pro esca vendiderat primogenitorum benedictionem non acciperet, quam ex cupidine gulae reliquisset: qui terrena ambiens, fugitiva sequens, haereditare cupiens benedictionem, reprobatus est. Non enim invenit [Turon., patientiae locum.] poenitentiae locum, quanquam cum lacrymis inquisisset eam, quia videlicet fructum non habent lamenta, quae student cum gemitu desiderare peritura. Aperire itaque Isaac nec filio potuit, quem Deus omnipotens iusto iudicio in suae carcere malitiae inclusit. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.8r bsb47242.13

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik