2 | [11. ] Christus Dei sapientia et fortitudo.---Haec non incongrue de Unigenito summi Patris accipimus, ut ipsum esse Dei sapientiam et fortitudinem sentiamus. Nam Paulus quoque nostro intellectui attestatur, dicens: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam ; qui apud ipsum semper est, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum . Habet autem Deus consilium et intelligentiam: consilium videlicet, quia disponit sua; intelligentiam, quia cognoscit nostra. [Vet. V.] Potest quoque consilii nomine ipsa occulti iudicii mora signari, ut quod aliquando tardius delinquentes percutit, non quia iniquorum culpa non conspicitur, sed ut damnationis eorum sententia, quae pro agenda poenitentia differtur, quasi tarda ex consilio prodire videatur. Quod ergo foris quandoque aperta sententia indicat, hoc apud omnipotentem Dominum ante saecula in consilio latebat. Sequitur: |