1 | VERS. 12.---In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. |
2 | [10. ] Sapientia per vivendi usum et experientiam confirmatur.---Illa enim dicta in sapientiae radice solidata sunt, quae per vivendi usum etiam actuum experimento convalescunt. Sed quia multis et longior vita tribuitur, et sapientiae gratia non confertur, recte adhuc in cuius iudicio ipsa dona pendeant demonstratur, dum subditur: |