monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, V . <<<     >>> VII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, CAPUT VI [Rec. IV].

1 VERS. 11.---Nonne auris verba diiudicat, et fauces comedentis saporem?
2 [8. ] Unius eiusdemque sapientiae quam diversa dona diversique inhabitationis modi.---Pene nullum latet quod quinque sensus corporis nostri, videlicet visus, auditus, gustus, odoratus et tactus, in omne quod sentiunt atque discernunt, virtutem discretionis et sensus a cerebro trahunt. Et cum unus sit iudex sensus cerebri qui intrinsecus praesidet, per meatus tamen proprios sensus quinque discernit, Deo mira operante, ut neque oculus audiat, neque auris videat, neque os olfaciat, [Ita Bellov., Norm. et vet. Edit. In Gussanv., neque naris operetur, neque manus gustet.] neque nares gustent, neque manus odorentur. Et cum per unum sensum cerebri omnia disponantur, quilibet tamen horum sensus aliud facere non potest, praeter id quod ex dispositione conditoris accepit. Ex istis ergo corporalibus et exterioribus, interiora et spiritalia colligenda sunt, ut per id quod in nobis publicum est transire debeamus ad secretum quod in nobis est et nosmetipsos latet. [Vet. IV.] Intuendum quippe est quia cum una sit sapientia, alium minus, alium magis inhabitat; alii hoc, alii illud praestat, et, quasi cerebri more, nobismetipsis velut quibusdam sensibus utitur, ut quamvis ipsa sibimet nunquam sit dissimilis, per nos tamen diversa et dissimilia semper operetur, quatenus iste sapientiae, ille scientiae donum percipiat; iste genera linguarum, ille gratiam curationum habeat.
3 [9. ] Verba sapientiae reprobi solum audiunt, electi etiam gustant.---Sed in his verbis beatus Iob, quibus ait: Auris verba diiudicat, et fauces comedentis, saporem, etiam de electis ac reprobis aliquid videtur innuere, quia verba sapientiae, quae reprobi audiunt, electi non solum audiunt, sed etiam gustant, ut eis in corde sapiat quod reproborum non mentibus, sed solummodo auribus sonat. Aliud namque est nominatum cibum audire solummodo, aliud vero etiam gustare. Electi itaque cibum sapientiae sic audiunt, ut degustent, quia hoc quod audiunt eis per amorem medullitus sapit. Reproborum vero scientia usque ad cognitionem sonitus tenditur, ut quidem virtutes audiant, sed tamen corde frigido qualiter sapiant ignorent. Quibus videlicet verbis beatus Iob amicorum suorum imperitiam, et eorum qui de doctrina sapientiae inflantur arrogantiam reprobat, quia aliud est de Deo aliquid scire, aliud vero hoc quod cognoscitur [Idem, fauces intelligentiae gustare.] fauce intelligentiae gustare. Recte ergo dicitur: Nonne auris verba diiudicat, et fauces comedentis, saporem? Ac si aperte arrogantibus diceretur: Doctrinae verba, quae vobis usque ad aurem veniunt, mihi etiam per saporem intimum intelligentiae fauces tangunt. Quia vero infirma aetas, etiam cum recte sapit, ad praedicandum non debet incaute prosilire, recte subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.7v bsb47242.11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik