2 | [6. ] Deum omnium creatorem cuncta praedicant.---Ac si aperte dicat: Sive sensu tardiores, seu sublimia sapientes, sive terrenis actibus deditos, seu huius mundi occupatos inquisitionibus requiras, cuncta haec creatorem omnium Deum fatentur, et de potestate eius concorditer sentiunt, quamvis sub ea non concorditer vivant. Quod enim iustus quisque etiam vivendo loquitur, hoc iniustus plerumque de Deo vel sola voce compellitur fateri; fitque ut mali, auctori omnium, cui operibus resistunt, attestatione famulentur, quia quem impugnare moribus ausi sunt, creatorem omnium negare non possunt. Quod tamen intelligi etiam iuxta solam speciem litterae utiliter potest, quia omnis respecta creatura quasi dat vocem attestationis propriae, ipsam quam habet speciem suam. Iumenta, vel volatilia, terram, vel pisces requirimus, dum consideramus quae nobis concorditer respondent, quod cuncta Dominus fecerit; quia dum nostris oculis suas species ingerunt, se a semetipsis non esse testantur. Eo ipso enim quod creata sunt, per ostensam speciem creatori suo quasi vocem confessionis reddunt, qui quia omnia condidit, qualiter etiam debeant administrari disposuit. Unde subditur: |