1 | [5. ] Quid per iumenta et coeli volatilia, quid per terram et pisces maris significetur.---Quid per iumenta, nisi sensu pigriores, quid per coeli volatilia nisi summa atque sublimia sapientes intelligere debemus? De iumentis quippe, id est sensu pigrioribus, scriptum est: Animalia tua habitabunt in ea . Et quia sublimia sapientes, in verbis nostri Redemptoris evolant, scriptum est: Ita ut volucres coeli veniant, et habitent in ramis eius . Quid vero per terram, nisi terrena sapientes? Unde et primo homini coelestia deserenti dictum est, Terra es, et in terram ibis . Quid per pisces maris nisi curiosos huius saeculi debemus accipere? De quibus Psalmista ait: Pisces maris, qui perambulant semitas maris . Qui in magnis rerum inquisitionibus quasi in abditis fluctibus latent. Quid autem cuncta haec inquisita doceant, adiungit, dicens: |