monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, I. <<<     >>> III.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, CAPUT II [Vet. I, Rec. II].

1 CAP. 12, VERS. 6.---Abundant tabernacula praedonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia [Norm. et plerique, omnia in manus eorum.] in manibus eorum.
2 [2. ] Quantus in Iob divitiarum contemptus eluceat.---Facile est hominem tunc divitias despicere, cum habet; difficile vero est eas, cum non habet, viles aestimare. Unde patenter ostenditur quantus contemptus terrenarum rerum in beati Iob cogitatione fuerit, qui tunc dicit nulla esse quae abundant reprobis, quando omnia amisit. Ait ergo: Abundant tabernacula praedonum, et audacter provocant Deum, quia plerumque mali eo magis contra Deum superbiunt, quo ab eius largitate et contra meritum ditantur; et qui provocari bonis ad meliora debuerant, donis peiores fiunt.
3 [3. ] Quae iniuste faciunt mali, Deus fieri iuste permittit---Sed intelligendum nobis est quomodo praedones appellentur, dum protinus additur: Cum ipse dederit omnia in manibus eorum. Si enim praedones sunt, violenter abstulerunt, et dubium non est quia violentorum non sit adiutor Deus. Quomodo igitur ipse dat quod hi qui praedones sunt nequiter tollunt? Sed sciendum est quia aliud est quod omnipotens Deus misericorditer tribuit, aliud quod omnipotens Deus misericorditer tribuit, aliud quod iratus haberi sinit. Nam quod praedones perverse faciunt, hoc dispensator aequissimus fieri non nisi iuste permittit; ut et is qui rapere sinitur caecatus mente culpam augeat, et is qui rapinam patitur iam in eiusdem rapinae damno pro alia quam ante perpetravit culpa feriatur. Ecce enim quidam [Baioc., Sag. et pene omnes Norm., in montis vertice. Utic. utramque lectionem repraesentat; montis autem vertex aliquando non significat apicem seu altiorem montis partem; vide libri Num. caput XXI, vers. 20, ad quem locum consule interpretes.] in montis fauce constitutus insidiatur itinerantibus; sed is qui iter agit iniqua fortasse quaedam aliquando perpetravit, eique omnipotens Deus malum suum in praesenti vita retribuens, atque hunc insidiatoris manibus tradens, vel spoliari rebus, vel etiam interimi permittit. Quod ergo praedo iniuste appetiit, hoc aequissimus iudex iuste fieri permisit; ut et ille reciperet quod iniuste fecerat, et iste gravius quandoque feriatur, per cuius nequissimam voluntatem culpam omnipotens Deus in alterum iuste vindicavit. Ille purgatur qui opprimitur; in isto reatus augetur, qui opprimit, ut vel de profundo nequitiae quandoque ad poenitentiam redeat, vel non revertens tanto gravius aeterna damnatione feriatur, quanto diu est in sua iniquitate toleratus. Cum illo ergo misericorditer agitur ut peccatum finiat, cum isto districte ut multiplicet, nisi ad poenitentiam recurrat. In illo mala purgantur dum vim sustinet, in isto cumulantur dum facit. Omnipotens itaque Deus quod fieri prohibet iustum est ut fieri sinat, ut unde nunc exspectat, et non conversos diu tolerat, quandoque inde plus feriat. Bene ergo dicitur: Abundant tabernacula praedonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manibus eorum, quia quod iniqui tollunt, eis hoc ipse dat, qui illis ad rapinam posset obsistere, si misereri voluisset.
4 [Vet. II.] [ 4. ] Praedones sunt qui de donis a Deo sibi collatis superbiunt.---Quod tamen intelligi de rebus quoque spiritalibus potest. Nam plerumque nonnulli doctrinae dona percipiunt, sed ex eisdem donis intumescunt, et magni prae caeteris videri volunt. Atque omnipotentem Deum provocare est de eius donis inter proximos superbire. Qui etiam praedones non immerito vocantur, quia dum loquuntur quae non faciunt, in usum locutionis suae verba iustorum tollunt. Sed quia haec ipsa verba superna eis gratia tribuit, quorum tamen vitam in pravis moribus relinquit, per semetipsos quidem praedones sunt, sed tamen bona quae habent divinitus acceperunt. Sequitur:
5 VERS. 7 et 8.---Nimirum interroga iumenta, et docebunt te; volatilia coeli et indicabunt tibi. Loquere terrae, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris.
Gregorius Magnus HOME

bke21.6v bsb47242.6

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik