monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1
>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, II .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, CAPUT I.

1 [1. ] Quae sint tota hac tertia parte exponenda et quo stylo.---Quamvis in prolixo opere esse culpabilis styli mutabilitas non debeat, ne quis tamen me ex locutionis meae immutatione reprehendat, in epistola libris praemissa [Turon., Ebroic., Utic., etc., causas reddidi. Codex Sagiensis, Epistola libris praemissa rationem reddidit. In caeteris Norm. legitur: in epistola libri quam praemisi causas reddidi. Loquitur de sua ad Leandrum epist. Moralibus praemissa.] causam reddidi cur tertiam huius operis partem ad aliarum usque similitudinem minime emendando perduxi. Quibus scilicet exclusis, hoc quoque additur, quod ab eo versu, quo dicitur: Abundant tabernacula praedonum, eiusdem partis expositio incipit, et usque ad hoc, quod scriptum est: [Baioc., Ebroic., Lyr., Bigot., etc., dulcedo illius vermis.] Dulcedo eorum vermis; disserendo pertingit. Quae nimirum tam multa sunt, ut in uno corpore comprehendi non possent, nisi sub magna brevitate dicerentur. Qui ergo ab aliis actibus vacat, legat caetera multipliciter dicta. [Ita Anglic. Mss. et nostri, non, ut in Excusis, qui . . . vocat.] Cui vero ad studiose legendum non vacat, huius partis ei brevitas placeat, in qua non tam quae sentimus dicimus quam ea quae sunt dicenda signamus. Igitur quoniam in ea multa, sicut me loquente excepta sunt, ita dereliqui, immutationem styli lector meus aequanimiter accipe, quia et saepe eosdem cibos edentibus, diversitas placet coctionis. Sed quoties partes singulas ad legendum sumis, reducere semper ad memoriam eam, [Plurimi, quam praepositi.] quam proposui causae originem, stude, quia et per beatum Iob, qui dolens dicitur, passiones Domini eiusque corporis, id est sanctae Ecclesiae designantur, et amici eius haereticorum tenent speciem, qui, ut saepe iam diximus [Maxime praefat., c. 6, n. 15], Deum dum defendere nituntur, offendunt. Qui dum ficte consulunt, sanctorum mentem fortiter affligunt; nec tamen per cuncta quae loquuntur a veritatis cognitione desipiunt, sed plerumque [Sic restituimus ex Mss. nostris; prius legebatur, et stultis prudentiam.] et stultis prudentia, et fictis vera permiscent, ut dum ex veritate aliquid praerogant, facile ad falsitatem trahant. Unde amici quoque beati Iob modo despicabilia, modo autem mira sunt quae loquuntur; quae tamen sanctus vir aliquando reprobando convincit, aliquando vero approbando suscipit, atque ad usum rectitudinis pertrahit etiam quae ab eis recta, sed non recte proferuntur. Itaque inopiam suam despicientes despicit, atque in sterquilinio corpore positus, in quanto virtutum culmine apud se sedeat ostendit, cum nil esse praesentis vitae divitias memorat, quos abundare et reprobis narrat, dicens:
Gregorius Magnus HOME


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik