Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, CAPUT XXXI.
1 | IBID.---Parata ad tempus statutum. |
2 | [52. ] Iusti hic spreti fulgebunt in die iudicii.---Statutum quippe contemptae lampadis tempus est extremi iudicii praedestinatus dies, quo iustus quisque, qui nunc despicitur, quanta potestate fulgeat demonstratur. [Vet. XXX.] Tunc enim cum Deo iudices veniunt, qui nunc pro Deo iniuste iudicantur. Tunc eorum lux tanto latius emicat, quanto eos nunc manus persequentium durius angustat. Tunc reproborum oculis patescet quod coelesti potestate subnixi sunt qui terrena omnia sponte reliquerunt. Unde electis suis Veritas dicit: Vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel . Neque enim plus quam duodecim iudices illa interni consessus curia non habebit; sed nimirum duodenario numero quantitas universitatis exprimitur, quia quisquis, stimulo divini amoris excitatus, hic possessa reliquerit, illic procul dubio culmen iudiciariae potestatis obtinebit, ut simul tunc iudex cum iudice veniat, qui nunc consideratione iudicii sese spontanea paupertate castigat. Hinc est enim quod de sanctae Ecclesiae sponso per Salomonem dicitur: Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae . Hinc Isaias ait: Dominus ad iudicium veniet cum senioribus populi sui . Hinc eosdem seniores Veritas non iam famulos, sed amicos denuntiat, dicens: Non iam dicam vos servos, sed amicos meos . Quos nimirum Psalmista intuens, ait: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus . Quorum dum celsitudinem cordis aspiceret, mundi gloriam qua calce calcarent protinus addidit: Nimis confortatus est principatus eorum. Ac ne paucos esse crederemus, quos proficere usque ad summam tantae perfectionis agnoscimus, illico adiunxit: Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Quot itaque nunc pro amore veritatis sese libenter humiliant, tot tunc in iudicio lampades coruscant. Dicatur igitur recte: Lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum, quia uniuscuiusque iusti anima velut abiecta contemnitur cum degens inferius gloriam non habet, sed admirabilis cernitur dum desuper fulget. |
3 | [53. ] Christus lampas hic contempta.---Libet inter haec ad Redemptoris vias mentis oculos attollere, sensimque a membris ad caput venire. Ipse enim nobis lampas veraciter exstitit, qui, pro redemptione nostra in cruce moriens, tenebrosis nostris mentibus lucem per lignum fudit. Hac nos lampade Ioannes illuminari conspexerat, cum dicebat: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum . Quam tamen apud cogitationes divitum contemptam vidit, cum paulo post subdidit: In propria venit et sui eum non receperunt [Ibid., 11]. Huius lampadis flammas Herodes explorare voluit, cum eius miracula videre concupivit, sicut scriptum est: Erat enim ex multo tempore cupiens videre eum, eo quod audisset multa de illo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri . Sed lampas haec ante eius oculos nullo radio lucis emicuit, quia ei qui se non pie sed curiose quaesierat nil de se mirabile ostendit. Inquisitus quippe Redemptor tacuit, exspectatus miracula exhibere contempsit, seseque apud se in occultis retinens, eos quos exteriora quaerere comperit, ingratos foris reliquit: magis eligens aperte a superbientibus despici, quam a non credentibus vacua voce laudari. Unde et protinus lampas ista contempta est, sicut illic subditur: Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo, et illusit indutum veste alba [Ibid. 11]. |
4 | [Vet. XXXI.] [ 54. ] In die novissimo coruscabit.---Sed contempta lampas, quae in terra irrisiones tolerat, de coelo iudicium coruscat. Unde hic apte subiungitur: Parata ad tempus statutum. De quo videlicet tempore per Psalmistam dicit: Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo . Hinc in Evangelio per semetipsam Veritas denuntiat, dicens: Tempus meum nondum advenit . Hinc Petrus ait: Quem oportet coelum suscipere, usque ad tempora restitutionis . Lampas ergo quae nunc contemnitur ad statutum tempus ventura praeparatur, quia ipse peccata in die ultimo iudicat, qui nunc peccantium derisiones portat. Et tanto tunc durius districtionem exerit, quanto nunc vocandis peccatoribus suam lenius patientiam sternit. Qui enim diu convertendos exspectat, non conversos sine retractatione cruciat. Quod per prophetam scilicet breviter insinuat, dicens: Tacui, semper silui, patiens fui, sicut parturiens loquar . Ut enim iam praediximus, parturiens cum dolore eiicit hoc quod in intimis tempore longo gestavit. Qui ergo semper siluit sicut parturiens loquitur, quia venturus iudex, qui sine ultione diu facta hominum pertulit, quandoque cum fervore examinis, quasi cum dolore mentis, quantae animadversionis sententiam intus servaverit ostendit. Nemo igitur hanc lampadem, cum latet, despiciat, ne contemptores, suos, cum de coelo fulserit, exurat. Cui enim nunc non ardet ad veniam, tunc procul dubio ardebit ad poenam. Quia ergo per supernam gratiam vocationis tempus accipimus, dum adhuc licentia superest, eius iram, qui ubique est, mores in melius commutando, fugiamus. Solum quippe animadversio illa non invenit quem correctio abscondit. |
5 | [55. ]Haec nos, largiente Domino, in duobus iam corporibus transcurrisse sufficiat. Quia enim sacri libri sequentia mysteriorum virtutibus extensa complecti breviter exponendo non possumus, ea necesse est ut aliis voluminibus reservemus, quatenus lector tanto ferventior ad legendi studium redeat, quanto ex lectionis quoque intercisione respirat. |